- MICA
- MICAnomen diaetae seu cenationis aureae, quam Domitianus Imperator exstruxit, et a parvitate sic appellavit. Deca sic Martial. l. 2. Epigr. 59.Mica vocor, quid sim, cernis: cenatio parva.Ex me Caesareum prospicis ecce, tholum.Frange toros: pete vina: rosas cape: tingere nardô:Ipse iubet mortis te meminisse Deus.Nempe in hac cenatione seu stibadio, e tholo, mortui cranium, quod mortis admoneret, pependisse videtur, uti Iul. Caesari Scaligero placet Lection. Auson. l. 2. c. 26. Nisi malis per tholum hic intelligi Mausoleum Augusti, quod cum in vicinia esset, ut consonat huic fidemque facit Epigr. 65. l. 5. potuit mortis admonere, atque ad vitae usum fructum hortari. Ramiresius vero existimat, Micam hanc ita fuisse exaedificatam, ut ex ipso triclinio prospiceretur aliquis tholus aedificii, quod sepulchrum praeteriti alicuius Imperatoris contineret, et in spccie, Mausolei praefati, quod, quantum quidem ex eius ruderibus et modo aedificii coniectari nunc potest, in tholum desinebat. Videeum Not. ad d. l. 1. Aliud quid Micae apud Ecclesiasticos scriptores, ut infra videbimus ubi de Panis fractione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.